Вульгата - Перевод блаженного Иеронима Стридонского (книг: 78)

Переводы: (скрыть)(показать)
LXX Darby GRBP NRT IBSNT UBY NIV Jub GRBN EN_KA NGB GNT_TR Tanah Th_Ef MDR UKH Bible_UA_Kulish Комментарий Далласской БС LOP ITL Barkly NA28 GURF GR_STR SCH2000NEU New Russian Translation VANI LB CAS PodStr BibCH UKDER UK_WBTC SLR PRBT KZB NT_HEB MLD TORA TR_Stephanus GBB NT_OdBel 22_Macartur_1Cor_Ef VL_78 UBT SLAV BHS_UTF8 JNT UKR KJV-Str LXX_BS BFW_FAH DONV FIN1938 EKKL_DYAK BB_WS NTJS EEB FR-BLS UNT KJV NTOB NCB McArturNT Makarij3 BibST FIN1776 NT-CSL RST Mc Artur NT BBS ElbFld RBSOT GTNT ACV INTL ITAL NA27 AEB BARC NZUZ שRCCV TORA - SOCH LOGIC VCT LXX_Rahlfs-Hanhart DRB TanahGurf KYB DallasComment GERM1951 Dallas Jantzen-NT BRUX LXX_AB LANT JNT2 NVT
Книги: (скрыть)(показать)
. Быт. Исх. Лев. Чис. Втор. Иис. Суд. Руф. 1Цар. 2Цар. 3Цар. 4Цар. 1Пар. 2Пар. 2Ездр. Ездр. Неем. Есф. Иудиф. Тов. 1Макк. 2Макк. Пс. psalmus151. Прит. Еккл. Песн. Иов. Прем. Сир. Ос. Ам. Мих. Иоил. Авд. Ион. Наум. Авв. Соф. Агг. Зах. Мал. Ис. Иер. Вар. Плач. Иез. Дан. 3Ездр. manasseh. Матф. Мар. Лук. Иоан. Деян. Рим. 1Кор. 2Кор. Гал. Еф. Фил. Кол. 1Фесс. 2Фесс. 1Тим. 2Тим. Тит. Флм. Евр. laodicians. Иак. 1Пет. 2Пет. 1Иоан. 2Иоан. 3Иоан. Иуд. Откр.
Главы: (скрыть)(показать)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Вульгата - Перевод блаженного Иеронима Стридонского (книг: 78)

Genesis 2

1 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

2 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum

3 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

4 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

5 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram

6 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram

7 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae

8 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem

9 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat

10 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali

11 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita

12 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum

13 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus

14 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae

15 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates

16 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum

17 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede

18 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

19 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui

20 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius

21 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius

22 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea

23 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam

24 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

25 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

26 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant